[ Pobierz całość w formacie PDF ]
3. Pavoris, qui est metus mentem dimovens, habes saepe: in Tumo evi-
gilante lib. VII, in Aenea initio III fruticem cruentum avellente. 4. Exa-
nimationis, in Euandro lib. VIII, quem cum Pallanti valedixisset,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
134
... famuli collapsum in tecta ferebant.
Pudoris et verecundiae, qui est metus infamiae, in Lavinia, immo et
in Didone, sed in solo fine I et initio IV. 6. Pigritiae, quae est metus
laboris imminentis, in Diomede in XI respondente per Venulum nolle
se congredi cum Aenea et in cunctante Latino in VII:
Abstinuit tactu pater aversusque refugit.
Et haec de affectibus.
MORES
Hos cap. 4 de Poetica Aristoteles sic definit: Mores dicimus, se-
cundum quos agentes tales esse dicimus . Ait autem morum expressio-
nem secundo loco esse necessariam post expressionem actionum. Idem
insinuat ibidem pag. 265: Non ut imitemur mores, in actione versa-
mur, sed per actiones mores complectimur ; et paulo post: Itaque ac-
tionis imitatio est tunc per hanc potissimum agentium . Quasi diceret:
Primo loco imitamur actiones, secundo loco mores per ipsas actiones,
tertio loco personas per utrumque, sed potissimum per actiones imita-
mur. Id quo pacto fiat in praxi, brevissime in Marone indicabo. Primo
itaque, quod observavit Scaliger, divini vir ingenii, cum Maro noster et
Achillis fortitudinem cum ceteris virtuosis actionibus, et Ulixis pruden-
tiam cum ceteris habitibus scientiarum et artium exsprimere conaretur
in Aenea, illius temeritatem ademit et istius versutiam transtulitque te-
meritatem in Turnum, versutiam vero in Sinonem. Ceteros vero mores
bonos et ex iis actiones deductas iam Aeneae libro superiore ascripsi-
mus. Quod ad malos attinet, haec breviter delibamus. Superbos habes
in Numano lib. IX. Avaros habes in rege Thraciae interficiente Polydo-
rum initio III et Pygmalione lib. I. Iracundos in Turno, Didone, Mezen-
tio, Iunone, Allecto. Gulosos in Polyphemo, Harpyis, Caco. Ebriosos in
Bitia lib. I et Rhamnete ceterisque lib. IX vinum per vulnera cum san-
guine reddentibus. Luxuriosos in Didone lib. IV et Vulcano in VIII.
Invidos in Drance. Iactabundos in Salmoneo. Pusillanimes in Mago
suppliciter se ad pedes Aeneae sternente. Astutos, dolosos, mendaces in
Sinone. Periuros in sacerdote violante foedus lib. XII. Impios, crudeles,
iniustos in Mezentio. Ceteram turbam vitiorum habes lib. VI, quae in
inferis exhibet Maro.
Et quoniam de his, quae appetitum et voluntatem afficiunt, satis
egimus deque eorum actionibus, superesset etiam actiones intellectus et
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
135
ingenii explicare. Sed hoc fecimus lib. superiore in contemplativo Ae-
nea et lib. III cap. 10.
CAPUT XV
POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR
A NATURA ET ARTE
Hactenus humanas investigavimus actiones vel iuvantes, vel impe-
dientes actionem herpis earumque fontes et exigentias. Nunc breviter
naturae actiones et artis consideremus! In his autem eadem illa univer-
salitas est tenenda et idealis perfectio. Duplices autem sunt naturae ope-
rationes: eae, quae a causis universalibus, ut motus caeli, mutationes
temporum, ut elementorum actiones, vel quae a singularibus, ut ab
animali, ab arbore vel aliis creatis rebus inferioribus fiunt. Utriusque
generis actiones, quantum fieri potest, describendae sunt iuxta maxi-
mam naturae perfectionem, v. g. lib. I est actio aquae, id est tempestas,
non ut contigit, descripta, sed ut contingere potuit iuxta universalem
ideam. Quis enim poetarum vel perfectius apprehendere, vel exprimere
possit vel valles illas, vel montes aquarum? Immo quando ipsa natura
perfectius tumultuata est? In II vero libro habes actionem elementi ignis
tam vivam et efficacem, ut non Troia, sed ipsa sphaera ignis ardere vi-
deatur. In III vero libro habes aëris infecti actionem, quamquam et vio-
lentiam eius ventosque et in I habuisti. In VI scaenam habes omnium
elementorum in impios agentium. Iam vero caelorum conversiones,
ortus et occasus solis tam elaborate Maro facit, quia ipsum naturae
exemplar superare nititur et haec etiam iuxta universalem ideam de-
scribere:
Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis
vel:
Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox.
[ Pobierz całość w formacie PDF ]